- POLYGAMIA
- POLYGAMIAapud Hebraeos olim multo in usu. Quamvis enim non defuêre, qui ex ipsa lege etiam binas uxores Ifraelitam simul retinere posse, fas non putarent; unde Rabbi Ammi, Gemar. Babyl. ad tit. Iabimoth, c. 6. fol. 65. Quisquis uxori uxorem superinduxerit, oportet eum priorem drvortiô eicere cum dote. Alii item ex illa de binis sororibus idem probare vellent: prae Haereticis tamen hi habiti sunt a reliquis, qui communiter statuerunt, tot unicuique licere uxores ducere, quod collibitum esset. Hinc illud, de universis, praeter Regem et Pontificem, inter eos receptum, Ducere cuique licet quotcumque pro libitu uxores, modo habeat unde alantur, Alphesius, part. 2. fol. Et Maimonides, Hal. Isnoth. c. 14. Licet homini ducere quot voluerit uxores; etiam centum; idque sive simul, sive aliteram post alteram. Neque impedire potest eum uxor eius (quam ante habuerit) modo scilicet ei suppetas, quô singulis victum, vestitum ac debitum coniugale praestet. Ne tamen deesset certus numerus finisque, quô praescriptô quamplurimis, quae numerosam uxorum catervam sequerentur, incommodis domesticis, viri degerent immunes, ideo ita monebant Sapientes, quaternarium numerum a nemine, praeter Regem, excedendum: ratione numeri e tempestiva debiti coniugalis praestatione petitô. Ubi tamen iterum varias Magistri exceptiones habent, quas vide apud Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 9. Duravitque hic Polygamiae usus in ea gente, absque ullis sive interdictis sive temperamentis, a Principibus Christian is adiectis, usque ad tempora Theodosii, Arcadii et Honorii A. A. A. quorum rescriptô, ad Infantium Orientis Comitem dato, l. 7. C. de Iudaeis et Caelicolis, fancitum est, ne deinceps (annus erat Christi 393.) quis Iudaeorum morem suum in coniunctiombus retineret, nec secundum Legem suam nuptias sortirotur, nec in diversa sub uno tempore coniugia conveniret. Vide Dionys. ibi Gothofredum. Unde illud in Synopsi Βαςιλικȏιν, l. 1. tit. περὶ Ι᾿ουδαίων Κατὰ τοὺς κοινοὺς Ι᾿ουδαῖοι γαμείτωςαν νόμους, Iuxta leges communes Iudaei matrimonia contrahant. Certe vicenniô circiter ante Valentinianus Aug. (si Socrati fides) legem tulerat, ὥςτε ἐζεῖναι τῷ βουλομέννῳ δύο νομίμους ἔχειν γυναῖκας, Ut cuilibet pro lubitu fas esset duas habere uxores. Ipse nempe Iustinam Severae superinduxerat: quod ne contra legem faccre videretur, eam ita novari voluit, tum Christianismi de nuptiis scita, tum mores Maiorum nimium impugnans. Ita scil. Socrates, qui sub annum post Valentin ianum hunc 60. scripsit. Quin et legem hanc de binis simul uxoribus, προςτίθηςι, inquit, κατὰ πόλεις, singulis in civitatibus promulgavit, etc. quod tamen, velut fabulam, pluribus refellit Baronius, Annal. Tom. 4. ann. 370. §. 125. Hodie vero, apud Europaeos Iudaeos, veluti, qui in Italia ac Germania degunt, infecundae uxori alia, prolis gratiâ, idque non sine Pontificis Rom. indultu, interdum superinducitur, ut patet ex Rabbi Leonis Mutinensis, Venetiis Archisynagogi, de Moribus Hebraeorum libello, seu Historia de gli Riti Hebraici. Neque vero solum apud Hebraeos, sed et alibi in Oriente olim hodieque apud varias gentes, eadem consuetudo viget. In Occidente non item: Nam ne quis binas eôdem tempore uxores haberet, Cecropem Atheniensium Regem memoriae proditum est constituisse, vide sis P. Fabrum, Semestr. l. 2. c. 1. Et rarae satis binae simul in Occidente nuptiae sunt; licet post Cecropem psephisma occurrat, Διὰ τὸ λειπανδρεῖν, ςυναυζῆσαι τὸ πλῆθος, γαμεῖν μὲν τὴν ἀςτὴν, παιδοποιεῖςθαι δὲ καὶἐζ ἑτέρας, Ne homines deficerent atque ut multitudo cresceret, unam uxorem civem et legitimam ducendam, liberos vero etiam ex alia suscipiendos. Sed rara quidem apud Graecos aut Romanos plurium simul seu legitimarum seu iustarum uxorum exempla. Vide supra quoque Helvius Cinna. Apud Barbaros autem seu gentes alias frequenter Polygamia reperta. Tacitus de Germanis, c. 18. Severa illis matrimonia: nec ullam morum partem magis laudaveris. Nam prope soli Barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine, sed ob nobilitatem, pluribus nuptiis ambiuntur. Vide praefatum Seldenum, de Iure Nat. ac Gent. iuxta dise. Ebraeor. l. 5. c. 6. Inprimis vero inter Muham medanos Orientales et Africanos pluralitas uxorum etiamnum iurislocum obtinet, ubi tamen et numerum quaternarium, de quo supra, observant Eruditi. Mahumedes in Alcorano, Axoarâ 4, in Lat. 8. Accipiat is pro libitu uxores sivebinas, sivetrinas, sive quaternas. Quod si timueritis, ne possitis aequô iure aegere, etiam et unicam, aut ex eis, in quas vestrarum dextrarum potestas est (ex ancillis) Hoc institutum mihi est, ut non inique agatis. Ubi concubinatum seu potius contubernium ancillarum permittit, utpote quibuscum ex iure nuptiae iniri nequeunt. At vero Mahumedi ipsi uxores, ut aiunt alii, fuêre undecim; ut alii, quatuordecim: quodmirum non est. cum non solum quotcumque vellet ipse, sed et qualescumque etiam consanguineas, sibi inter privilegia seu iura sibi singularia haberet (si ipsi fides) indultas, Azoarâ Arab. 33. etc. Vide in hanc rem plura apud praelaudatum Seldenum, Uxor. Ebraic. passim alibique, supra ubi de Coniugiis immodiciis. Adde Cl. Suicerum in hac voce; ubi τριγαμίαν apud Scriptores Ecclesiast: non raro πολυγαμίας quoque nomine venire, inter alia, observat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.